in unum Deum, Patrem Omnipotentem, Factorem cæli et terræ, visibilium omnium
et invisibilium.
Et in unum dóminum
Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de
Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta
sunt. Qui propter nos homines et propter
nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus
est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est. Crucifíxus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum scripturas, et ascendit
in cælum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum
venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius Regni non erit finis.
Et in Spiritum
Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et
conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam,
catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor
unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam ventúri sæculi. Amen.
Nenhum comentário:
Postar um comentário